STRUTHIO

STRUTHIO
STRUTHIO
seu Struthiocamelus, avis omnium maxima, ex Graeco ςτρουθίον, i. e. passerculus, ςτρουθὸς quoque Graecis passim dictus, i. e. passer, unde et passer marinus, in Plauto, Persa, Actu 2. sc. 2. v. 17. Ausonio, Epist. 11. Festo, aliis, per ironiam hyperbolicam. Vide supra Passer. Struthioeameli vero appellatio vix ante Strabonem usurpata reperitur: nisi quod Diodorus, paucis annis vetustior, eam videtur designare, cum l. 3. narrat, quoddam esse in Struthophagis avis genus, quae mixtam habet naturam cum animali terrestri, ac proin compositum nomen adepta est. Apud Hebraeos duplici voce insignitur, mas enim thachmas, i. e. iniquus et impius, quia prolem suam negligit, Iobi c. 39. v. 17. 18. femina vero bathiaana, quasi clamosam dicas, aut filiam clamoris, appellatur. Clamosum enim est animal, et in Brasiliae mediterraneis tam altum clamat, ut ad dimidiam leucam audiatur, Ioh. de Laet Americ. l. 15. c. 7. De iis Plin. l. 10. c. 1. Struthiocameli Africi vel Aethiopici altitudinem equitis infidentis equo excedunt, celeritatem vincunt, ad hoc demum datis pennis, ut currentem adiuvent: coetero non sunt volucres, nec a terra tolluntur. Ungulae iis cervinis similes, quibus dimicant, bisulcae, comprehendendis lapidibus utiles, quos in fuga contra sequentes ingerunt pedibus. Concoquendi sine delectu devorata mira natura, sed non minor stoliditas, in tanta reliqui corporis altitudine, cum colla frutice occultaverint, latere se existimantium. Praemia ex iis ova, propter amplitudinem, pro quibusdam habita vasis, conosque bellicos et galeas adornantes pennae. Cuiusmodi ovorum, (quae inter praecipua Mesquitarum Turcicarum ornamenta hodie habentur) quaedam, candidissimae testae, solidae adeo substantiae, ut in lapidem coalvisle videantur, quorum maximum palmum in diametro compleat, asservari in Musaeo Kircheriano, docet in Descript. eius Georg. de Sepibus p. 34. Uti autem pennae eorum galeas etiamnum ornant, sic pellibus illorum olim pro scutis et thoracibus in bello, Arabes; in venatione vero, hâc specie illos facilius delusuri, Struthophagi usi leguntur. Sed et ipsi, vivi mortuique, homini inservire didicerunt. Στρουθῶν enim συνωρίδας ὀκτὼ, Struthionum bigas octo, in Ptolomaei pompa, processisle, narrat Callixenus Rhodius apud Athenaeum l. 5. quemadmodum sedentem ingentibus struthionibus vectum esse, et quasi volitâsse Firmum, narrat in eo Vopiscus, c. 6. In Silva Gordiani memorabili (de quo Spectaculi genere infra dicemus) struthiones Mauri miniati CCC. memorantur Capitolino, c. 3. miniari autem solebant Remae, quae ad spectacula aut pompam producerentur, uti constat ex Plinio. Et nota Commodi in Struthionum venatione dexteritas, ex Herodiano, l. 1. c. 15. Mortui esui fuerunt, non Iudaeisquidem, utpote Lege prohibiti: aliis tamen. Sed de Heliogabalo Lamprid. c. 28. Struthiones, inquit, et camelos exhibuit in cenis aliquoties, esse dicens praeceptum sui Dei, ut ederent. Uti veram lectionem restituit Bochartus, cum alias pro sui Dei, legeretur Iudaeis, perperam. Imo sexcentorum struthionum capita unâ coenâ multis mensis exhibuisse, ad edenda cerebella, eundem, habes ibid. Firmus etiam unum integrum unâ vice comedisse legitur, apud Vopise. c. 4. Qui ambo in Syria huic cibo aslueverant. Ut de Afris, Arabibus, Indis, Persis, Struthophagis, quibus vel caro illorum; vel ova in deliciis fuêre, nil dicam: petenda, ut et plura alia hanc in rem, ex Sam. Bocharto Hieroz. Parte poster. l. 2. c. 14. ubi de Struthione soemina, c. 15. ubi de Struthione mare, et c. 16. et 17. ubi
Iobi locum de Struthione agentis, c. 39. v. 16. et seqq. erudite explicat. E' quo hoc unum addo, de stoliditate ac celeritate huius animalis. Nempe, eum coetera animantia cibos naturae suae congruos deligant, hoc quodcumque se offert,
ferrum, ossa, vitrum, lapides, terrae glebas, carbones, candentes prunas, gemmas ex adstantium auribus pendentes, sine ullo delectu vorat. Dein, cum caput inter frutices abdit, latere se totum retur, porro, cum alii struthiones arcu venentur, alii pellibus eorum id faciunt: nam dextram manum colli pelle induunt, atque eam sic movent, ut animalia collum; sinistra vero semen spargunt, ab appensa pera eductum, quô avem simplicem allicientes in convalles detrudunt, Strabo l. 16. Sed et ova derelinquit sua, et cum brevissimae sit memoriae, loci statim obliviscitur. Quare femina in ea incidens sive propria, sive aliena, incubat et calefacit, Leo Africanus l. 9. Quo tandem facit, quod corpus ingens, collum longum, caput exile, cerebrum ei fere nullum sit: unde apud Arabes Proverb. Struthione stultior. Interim saluti suae celeritate consulit. Cyri namque equites onagros et capreas in Arabia cepisle, Struthiones vero nullô modô potuisse assequi, refert Xenophon Anabas. l. 1. Hodieque una est species equorum, qui Arabici dicuntur: Ii sunt mire veloces, nec maius ullum est eorum celeritatis experimentum, quam cum feram Lampten nomine, aut Struthiocamelum assequuntur. Ideo talis equus mille ducatis aureis, aut centum camelis, aestimatur. Sed in Barbaria tales pauci sunt, Marmolius l. 1. c. 23. Nempe non capite solum, alis et caudâ elatis fluit haec avis, uti Arabes aiunt, sed et sese ipsa ad cursum incitat, spiculis quibusdam osleis, qui sub alis larent et iis pro calcaribus sunt etc. Vide quoque Voss. de Idol. l. 3. c. 49. 55. 59. 62. 65. 83. et 92.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • struthio — ⇒STRUTHIO, subst. masc. ZOOL. [N. générique de l autruche] (Dict. XIXe et XXe s.). Prononc. et Orth.:[ ]. Plur. des struthios. Étymol. et Hist. 1859 « nom latin et scientifique du genre Autruche » (BOUILLET); 1904 « nom scientifique du genre… …   Encyclopédie Universelle

  • Struthio — Stru thi*o, n.; pl. {Struthiones}. [L., an ostrich, fr. Gr. ?.] (Zo[ o]l.) A genus of birds including the African ostriches. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Struthĭo — Struthĭo, Vogel, s. Strauß …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Struthio — Struthio, der Strauß; Struthionidae (Strauße), eine Familie der Straußvögel (s. d.) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Struthio — Autruche Pour les articles homonymes, voir Autruche (homonymie) …   Wikipédia en Français

  • Struthio — ? Страус Самец страуса Научная классификация Царство: Животные Тип: Хордовые …   Википедия

  • Struthio — noun type genus of the Struthionidae: African ostriches • Syn: ↑genus Struthio • Hypernyms: ↑bird genus • Member Holonyms: ↑Struthionidae, ↑family Struthionidae • Member Meronyms: ↑ …   Useful english dictionary

  • Struthio — stručiai statusas T sritis zoologija | vardynas atitikmenys: lot. Struthio angl. ostrich vok. Strauß, m rus. африканский страус, m pranc. autruche d Afrique, f ryšiai: platesnis terminas – strutiniai siauresnis terminas – strutis …   Paukščių pavadinimų žodynas

  • Struthio camelus — Afrikanischer Strauß Straußenpaar am Cape Point Systematik Klasse: Vögel (Aves) …   Deutsch Wikipedia

  • Struthio camelus — Autruche d Afrique Autruche d Afrique …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”